- LIBRA inter decora Fori Amstelodamensis
- LIBRA inter decora Fori Amstelodamensisin quo inprimis se spectanda offerunt Curia, s. Domus Senatoria et Libra. Est hoc aedificium opere elaboratum, formâ quadratâ, peristyliis loricisque ad ambulacri usum altius circumductis. Fores habet quadrifariam patentes, quae quatuor Mundi plagis respondent. In singulis, magnis mitisque lancibus ponderantur merces. quibus circumfusa quottidie vix officio suo par est: unde maxima ex ea vectigalia aerario Urbis provinciaeque accedunt, ut vix illâ quaestu annuo locupletiorem domum totâ Europâ conspici se credere, scribat C. Barlaeus in Medicea. Ceterum de Libra quâ pondera expenduntur, vide hic aliquid, ubi de Lancibus, et Ponderibus: de Libra vel nummaria hoc unum addo, in Francia, rationibus ad Libram sublatis, introductam esse rationem numerandi ad Scuta, sub Car. IX. A. C. 1577. uti adnotat C. du Fresne in voce Moneta.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.